monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19 > 183 > 10 > 263 > 14 > 253 > 320 > 152 > 231 > 201 > 191 > 243 > 155 > 314 > 128 > 232 > 7 > 151 > 233 > 169 > 1 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 20 > 3 > 3 > 78 > 18
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, XVII <<<     >>> XIX

Aurelius Victor, de Viris Illustribus, Caput XVIII

1 Menenius Agrippa cognomento Lanatus dux electus adversus Sabinos de his triumphavit. 2 Et cum populus a patribus secessisset, quod tributum et militiam toleraret, nec revocari posset, Agrippa apud eum: Olim, inquit, humani artus, cum ventrem otiosum cernerent, ab eo discordarunt et suum illi ministerium negaverunt. 3 Cum eo pacto et ipsi deficerent, intellexerunt ventrem acceptas cibos per omnia membra disserere et cum eo in gratiam redierunt. 4 Sic senatus et populus quasi unum corpus discordia pereunt, concordia valent. 5 Hac fabula populus regressus est. 6 Creavit tamen tribunos plebis, qui libertatem suam adversum nobilitatis superbiam defenderent. 7 Menenius autem tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret.
Aurelius Victor HOME

bnf8557.241

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik