monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2 > 189 > 149 > 19 > 183 > 10 > 263 > 14 > 253 > 320 > 152 > 231 > 201 > 191 > 243 > 155 > 314 > 128 > 232 > 7 > 151 > 233 > 169 > 1 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 20 > 3 > 3 > 78 > 18 > 51 > 69 > 15
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, XIV <<<     >>> XVI

Aurelius Victor, de Viris Illustribus, Caput XV

1 Lucius Valerius, Volesi filius, primo de Veientibus, iterum de Sabinis, tertio de utrisque gentibus triumphavit. 2 Hic, quia in locum Tricipitini collegae consulem non subrogaverat et domum in Velia tutissimo loco habebat, in suspicionem regni affectati venit. 3 Quo cognito apud populum questus est, quod de se tale aliquid timuissent, et immisit, qui domum suam diruerent. 4 Secures etiam fascibus dempsit eosque in populi contione submisit. 5 Legem de provocatione a magistratibus ad populum tulit. 6 Hinc Publicola dictus. Cum diem obisset, publice sepultus et annuo matronarum luctu honoratus est.
Aurelius Victor HOME

bnf8557.240