monumenta.ch > Aurelius Victor > 11 > 27 > 50 > 66 > 56 > 17 > 25 > 75 > 42 > 62 > A > 13
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, XII <<< >>> XIV
Aurelius Victor, de Viris Illustribus, Caput XIII
1 Porsenna Cloeliam nobilem virginem inter obsides accepit, quae deceptis custodibus noctu castris eius egressa equum, quem fors dederat, arripuit et Tiberim traiecit. 2 A Porsenna per legatos repetit reddita est. 3 Cuius ille virtutem admiratus cum quibus optasset in patriam redire permisit. 4 Illa virgines puerosque elegit, quorum aetatem iniuriae obnoxiam sciebat. Huic statua equestris in foro posita.
Aurelius Victor HOME
bnf8557.239