monumenta.ch > Aurelius Victor > 35 > 32
Aurelius Victor, de Caesaribus, XXXI <<<     >>> XXXIII

Aurelius Victor, de Caesaribus, Caput XXXII

1 At milites, qui contracti undique apud Raetias ob instans bellum morabantur, Licinio Valeriano imperium deferunt. 2 Qui quamquam genere satis claro, tamen, uti mos etiam tum erat, militiam sequebatur. 3 Eius filium Gallienum senatus Caesarem creat, statimque Tiberis adulta aestate diluvii facie innudavit. 4 Prudentes perniciosum reipublicae cecinere adolescentis fluxo ingenio, quia Etruria accitus venerat, unde amnis praedictus. Quod equidem confestim evenit. 5 Nam cum eius pater bellum per Mesopotamiam anceps diuturnumque instruit, Persarum regis, cui nomen Saper erat, dolo circumventus foede laniatus interiit imperii sexto anno, senecta robustiore.
Aurelius Victor HOME