monumenta.ch > Aurelius Victor > 38 > 28
Aurelius Victor, de Caesaribus, XXVII <<< >>> XXIX
Aurelius Victor, de Caesaribus, Caput XXVIII
1;pto in consortium Philippe filio, rebus ad Orientem compositis conditoque apud Arabiam Philippopoli oppido Romam venere; exstructoque trans Tiberim lacu, quod eam partem aquae penuria fatigabat, annum urbis millesimum ludis omnium generum celebrant. 2 Et quoniam nomen admonuit, mea quoque aetate post mille centesimus consule Philippo excessit nullis, ut solet, sollemnibus frequentatus: adeo in dies cura minima Romanae urbis. 3 Quod equidem denuntiatum ferunt illo tempore prodigiis portentisque; ex quis unum memorare brevi libet. 4 Nam cum pontificum lege hostiae mactarentur, suis utero maris feminarum genitalia apparuere. 5 Id haruspices solutionem posterorum portendere vitiaque fore potiora interpretati. 6 Quod frustratum iri aestimans imperator Philippus, tum quia forte praeteriens filii similem pro meritorio ephebum conspexerat, usum virilis scorti removendum honestissime consultavit. 7 Verumtamen manet: quippe condicione loci mutata peioribus flagitiis agitatur, dum avidius periculosa quibusque prohibentur mortales petunt. 8 Huc accedit, quod longe aliud Etruscorum artes cecinerant, quae bonis parte plurima iacentibus mollissimum quemque beatum fore asserebant. Eos ego ignorasse verum plane puto. 9 Etenim quamvis rerum omnium prospere successu, pudore amisso tamen fortunatus esse quis potest, cum eodem retento cetera tolerabilia sint. 10 His actis filio urbi relicto ipse quamquam debili per aetatem corpore adversum Decium profectus Veronae cadit pulso amissoque exercitu. 11 Quis Romae compertis apud castra praetoria filius interficitur. Annos potentiae quinque egere.
Aurelius Victor HOME