monumenta.ch > Aurelius Victor > 27
Aurelius Victor, de Caesaribus, XXVI <<<     >>> XXVIII

Aurelius Victor, de Caesaribus, Caput XXVII

1 Iisdemque per Africam diebus milites Gordianum, Gordiani filium, qui forte contubemio patris praetextatus ac deinceps praefectus praetorio intererat, Augustum creavere; neque sane factum nobilitas aspernata. 2 Denique accito eo inter implana urbis atque ipso sinu praetoriae manus acie deletae per gladiatorum familias tironumque exercitum. 3 Dum haec Romae geruntur, Iulii Maximini, quos forte ea tempestate Thracia retinebat, acceptis quae evenerant, Italiam propere petunt. 4 Eos Pupienus Aquileiae obsidione confecit, postquam proelio victos reliqui paulatim deseruerant. 5 Horum imperio ad biennium per huinscemodi moras annus quaesitus. 6 Neque multo post tumultu militarium Clodio Caecilioque Romae intra Palatium caesis Gordianus solus regnum obtinuit. 7 Eoque anno lustri certamine, quod Nero Romam induxerat, aucto firmatoque in Persas profectus est, cum prius Iani aedes, quas Marcus clauserat, patentes more veterum fecisset. 8 Ibi gesto insigniter bello Marci Philippi praefecti praetorio insidiis periit sexennio imperii.
Aurelius Victor HOME