monumenta.ch > Aurelius Victor > 25
Aurelius Victor, de Caesaribus, XXIV <<<     >>> XXVI

Aurelius Victor, de Caesaribus, Caput XXV

1 Namque Gaius Iulius Maximinus, praesidens Trebellicae, primus e militaribus, litterarum fere rudis potentiam cepit suffragiis legionum. 2 Quod tamen etiam patres, dum periculosum existimant inermes armato resistere, approbaverunt; filiusque eius pari nomine Gaius Iulius Maximinus Caesar factus est.
Aurelius Victor HOME