monumenta.ch > Aurelius Victor > 22
Aurelius Victor, de Caesaribus, XXI <<< >>> XXIII
Aurelius Victor, de Caesaribus, Caput XXII
1 Dehinc Opilius Macrinus, qui praefecturam praetorio gerebat, imperator eiusdemque filius Diadumenus nomine Caesar a legionibus appellantur. 2 Quibus eo quod ingens amissi principis desiderium erat, adolescentem Antoninum vocavere. 3 Horum nihil praeter saevos atque inciviles animos interim reperimus. 4 Qua gratia mensibus ferme quattuor ac decem vix retento imperio, per quos creati fuerant, interfecti sunt.
Aurelius Victor HOME