monumenta.ch > Aurelius Victor > 12
Aurelius Victor, de Caesaribus, XI <<<     >>> XIII

Aurelius Victor, de Caesaribus, Caput XII

1 Quid enim Nerva Cretensi prudentiua maximeque moderatum? 2 Qui cum extrerna aetate apud Sequanos, quo tyranni decessit metu, imperium arbitrio legionum cepisset, ubi perspexit nisi a superioribus robustioribusque corpore animoque geri non posse, mense sexto ac decimo semet eo abdicavit, dedicato prius foro, quod appellatur Pervium, quo aedes Minervae eminentior consurgit et magnificentior. 3 Id cum semper egregium sit metiri, quantum queas, neque ambitione praeceps agi, tum in imperio, cuius adeo cupidi mortales sunt, ut id vel ultima senectus avide petat. 4 Huc accedit, quod suffecti virtute quantus consilio esset, magis magisque patefecit.
Aurelius Victor HOME