monumenta.ch > Aurelius Victor > 9
Aurelius Victor, de Caesaribus, VIII <<<     >>> X

Aurelius Victor, de Caesaribus, Caput IX

1 Hoc item ex genere Vespasianus, sanctus omnia, facundiae haud egens promendia, quae senserat, exsanguem diu fessumque terrarum orbepa brevi refecit. 2 Namque primum satellites tyrannidis, nisi qui forte atrocius longe processerant, flectere potius maluit quam excruciatos delere, prudentissime ratus nefaria ministeria a pluribus metu curari. 3 Dein coniurationum multas scelere inulto abscedere patiebatur, comiter, uti erat, stultitiae coarguens, qui ignorarent, quanta moles molestiaque imperio inesset. 4 Simul divinis deditus (quorum vera plerisque negotiis compererat), successores fidebat liberos Titum ac Domitianum fore. 5 Praeterea legibus aequissimis monendoque, quodque vehementius est, vitae specie vitiorum plura aboleverat. 6 Infirmus tamen, uti quidam prave putant, adversum pecuniam, cum satis constet aerarii inopia ac labe urbium novas eum neque aliquamdiu postea habitas vectigalium pensiones exquisivisse. 7 Namque Romae Capitolium, quod conflagravisse supra memoravimus, aedes Pacis, Claudii monumenta, amphitheatri tanta vis, multaque alia ac forum coepta seu patrata. 8 Adhuc per omnes terras, qua ius Romanum est, renovatae urbes culta egregio viaeque operibus maximis munitae et cavati montes per Flaminiam prono transgressui. 9 Quae tot tantaque brevi coufecta intactis cultoribus prudentiam magis quam avaritiam probavere; simul censu more veterum exercito senatu motus probrosior quisque, ac lectis undique optimis viris mille gentes compositae, cum ducentas aegerrime repperisset exstinctis saevitia tyrannorum plerisque. 10 Ac bello rex Parthorum Vologesus in pacem coactus atque in provinciam Syria, cui Palaestinae nomen, Iudaeique annitente filio Tito, quem transgrediens in Italiam reliquerat externae militiae moxque victorem praefectura praetorio extulerat. 11 Unde etiam is honos, ingens a principio, tumidior atque alter ab Augusto imperio fuit. 12 Verum hac tempestate dum honorum honestas despectatur mixtique bonis indocti ac prudentibus inertes sunt, fecere nomen plerique potentia vacuum insolensque miseris, subiectum pessimo cuique et annonae specie rapax.
Aurelius Victor HOME