monumenta.ch > Augustinus > 67 > 30 > 7 > 1 > 6 > § 15 > 9 > 8 > 4 > 5 > 20 > § 13 > 3 > § 15 > 78 > 51 > 18 > 69 > 15 > § 13 > 50 > 23 > 27 > 11 > 66 > 2
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO I. Utrum anima a se ipsa sit. <<<     >>> QUAESTIO III. Utrum Deo auctore sit homo deterior.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO II. De libero arbitrio.

1 Omne quod fit, ei a quo fit par esse non potest. Alioquin iustitia, quae sua cuique tribuere debet, de rebus auferatur necesse est. Hominem ergo Deus cum fecit, quanquam optimum fecerit; non tamen id fecit quod erat ipse. Melior autem homo est qui voluntate, quam qui necessitate bonus est. Voluntas igitur libera danda homini fuit.
Augustinus HOME

bke16.136v