monumenta.ch > Augustinus > 1 > 1 > 6 > 1 > 7 III > 4 IV > 5 V > 9 VII > 9 IV > 1 > 5 IV > 7 V > 1 > 9 > 1 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 1 > 1 > 2 > 2 > 1
Augustinus, Epistolae, 265, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 265, 1.

1 Lectis litteris tuis de salute vestra laetatus, ad ea quae scripsisti, repondere non distuli.
2 Et primum miratus sum quomodo dicat novatianus iste Petrum baptizatum non fuisse, cum paulo superius scripseris eum dixisse quod Apostoli fuerint baptizati.
3 Unde illi videatur quod inter Apostolos baptizatos Petrus non fuerit baptizatus, ignoro: et ideo exemplum epistolae tuae, ne forsitan tu non habeas, misi tibi, in quo diligentius consideres ad ea me respondere quae inveni in litteris tuis; si enim notarius non mendose excepit aut scripsit, nescio quale cor habeat qui cum Apostolos baptizatos dicat, Petrum baptizatum negat.
Augustinus HOME