monumenta.ch > Augustinus > 13 VIII > 3 > 7.14 > 4 > 19 XV > 20 XVII > 2 > 25 XVI > 10 > 2 > 2. 4 > 2 II > 4 > . . . > 2. 3 > 3 > 19 XIII > 13 VIII > 20 > 2 > 2 II > 2. 2 > 2 > 1 > 2 > 2 II > 16 > 5.10 > 2 > 11 VI > 7 > 26 XVI > 22 XVII > 2 > 13 VIII > 17 XI > 20 VIII > 6 > 2 > 2 > 1 > 18 XI > 2 II > 7.12 > 17 XIV > 26 XVI > 2 > 23 XIII > 18 VIII > 7.13 > 2 > 22 > 40 XXX > 4 II > 2 > . . . > 13 XI > 20 > 3 > 3
Augustinus, Epistolae, 263, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 263, 3.

1 Non quidem succensendum est de charis mortuis dolori mortalium; sed diuturnus dolor non debet esse fidelium.
2 Si ergo contristata es, iam sit satis; nec sic contristeris quemadmodum Gentes, quae spem non habent (I Thess. IV, 12).
3 Non enim constristari prohibuit Paulus apostolus, cum hoc diceret, sed sic contristari quemadmodum Gentes, quae spem non habent.
4 Nam et Martha et Maria, piae sorores et fideles, resurrecturum suum fratrem Lazarum flebant, quamvis eum tunc ad hanc vitam rediturum esse nescirent: et ipse Dominus eumdem, quem fuerat resuscitaturus, Lazarum flevit (Ioan. XI, 19-35); nimirum ut fleamus etiam nos eos mortuos quos ad veram vitam resurrecturos credimus, etsi non iussit praecepto, concessit exemplo.
5 Nec frustra Scriptura dicit in libro Ecclesiastico, In mortuo produc lacrymas, et quasi dira perpessus incipe tamentationem: sed paulo post ait, et consolare propter iristitiam; a tristitia enim procedit mors, et tristitia cordis flectet fortitudinem (Eccli. XXXVIII, 16-19).
Augustinus HOME