monumenta.ch > Augustinus > 25 XVI > 8.19 > 9 > 4 II > 3 > 17 XV > 73 > 5 > 2. 4 > . . . > 9.19 > 8.18 > 7 > 2 > 1. 2 > 7 > 2 > 97 > 7 > 3. 5 > 3 II > 9.18 > 4 > 4 > 3 > 49 XXXIV > 6 > 4 > 4 > 9 > 6.10 > 8 > 1 > 3 > 2 > 5 > 1 > 3 > 65 > 3 > 13 VIII > 1. 2 > 48 XXXIII > 5 > 3. 4 > 4 > 3 > 3 > 2 > 15 VIII > 73 > 12 > 2 > 5 > 8.16 > 7 > 35 > 1
Augustinus, Epistolae, 263, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 263, 1.

1 Accepi quod de iustis et piis laboribus manuum tuarum me accipere voluisti, ne te gravius contristarem, quam potius consolandam viderem: praesertim quia hoc ipsum tuum non parvum deputasti esse solatium, si eam, quam germano tuo sancto Dei ministro feceras tunicam, ego induerer; cum iam a terra morientium recedens nullis rebus corruptibilibus indigeret.
2 Feci ergo quod desiderasti, et qualecumque hoc existima veris, vel quantulumcumque solatium, tuo erga fratrem pectori non negavi.
3 Missam abs te tunicam accepi, et quando haec ad te scripsi, ea me vestire iam coeperam.
4 Bono animo esto; sed multo melioribus, multoque maioribus consolationibus utere, ut nubilum tui cordis humana infirmitate contractum, serenetur auctoritate divina: et perseveranter ita vive, ut cum fratre vivas; quoniam sic mortuus est tuus frater, ut vivat.
Augustinus HOME