| 1 | Psalterium a sancto Hieronymo translatum ex hebraeo non habeo. |
| 2 | Nos autem non interpretati sumus, sed codicum latinorum nonnullas mendositates ex graecis exemplaribus emendavimus. |
| 3 | Unde fortassis fecerimus aliquid commodius quam erat, non tamen tale quale esse debebat. |
| 4 | Nam etiam nunc, quae forte nos tunc praeterierunt, si legentes moverint, collatis codicibus emendamus. |
| 5 | Ita illud quod perfectum est, tecum nos quoque requirimus. |