Augustinus, Epistolae, 259, 4.
| 1 | Nunc probabo quas tu ab ore nostro laudes Cyprianae desideres. |
| 2 | Certe si adhuc in schola rhetorum verba discipulis venderem, prius ab eis mercedem sumerem. |
| 3 | Vendere tibi volo laudem pudicissimae coniugis tuae; prius mihi mercedem da, pudicitiam tuam: da, inquam, et accipe. |
| 4 | Humanum dico propter infirmitatem tuam; puto quod non sit apud te digna Cypriana, cuius laudibus anteponis amorem concubinarum tuarum: quod utique facies, si permanere in illo amore, quam ad istas laudes pervenire malueris. |
| 5 | Quid mihi vis extorquere poscendo, cum pro te videas esse quod posco? |
| 6 | quid precaris subiectus, quod potes iubere correctus? |
| 7 | Mittamus munera spiritualia coniugi tuae; tu imitationem, ego laudem. |
| 8 | Quanquam, sicut supra dixi, laudem ab hominibus iam illa non quaerat; imitationem vero tuam tantum quaerit etiam defuncta, quantum te dilexit etiam dissimilem viva. |
| 9 | Faciam de illa quod vis, cum tu feceris quod et ego volo et illa. |