monumenta.ch > Augustinus > 79 > 46 > 90 > 50 > 42 > 81 > 2 > 3 > 4 > 7 > 5 > 8 > 9 > 6 > 2a > 1 > 3a > 4a > 5 > 1 > 207 > 168 > 253 > 233 > 255 > 249 > 150 > 252 > 256
Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCLV . Augustinus ad Rusticum, de puella in connubium eius filio petita. <<<     >>> EPISTOLA CCLVII . Augustinus Orontio, resalutans illum.

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CCLVI. Officiose Augustinus ad Christinum scribit.

1 Domino merito praedicando, sinceriterque charissimo ac desiderantissimo fratri CHRISTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
2 Epistolam meam desiderare te, mihi tua epistola nuntiavit.
3 Frater autem Iacobus eius desiderii erga nos tui locupletior testis accessit, quia plura mihi de te suavia atque in seipso experta locutus est, quam illa parva chartula potuit.
4 Unde tuae benignitati congratulor, et de tuo pectore christiano Domino Deo nostro, cuius haec dona sunt, gratias ago, domine merito praedicande, sinceriterque charissime ac desiderantissime frater.
5 Quod autem petis, ut litteris te quaeram; ego te affectu quaero, qui omnes litteras superat: et ubi te quaeram quod bene intelligas, novi.
6 Quantum autem ad me legendum attinet, magis vereor in manibus vestris loquacitatem meam reprehendi, quam eloquium requiri.
7 Illud breviter dixerim, quod diuturna cogitatione si ruminaveris, senties quid sapiat: cum in itinere Dei faciliora et fructuosa ignava formidine fugiuntur, in itinere saeculari duriora et sterilia aerumnoso labore tolerantur.
8 Incolumis in Christo vigeas et proficias, domine merito praedicande, sinceriterque charissime ac desiderantissime frater.
Augustinus HOME

bav210.162 bnf12205.17 csg571.174 ubbB_VIII_0009.3v