| 1 | Domino beatissimo, et venerabili ac desiderabili fratri BENENATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, in Domino salutem. |
| 2 | Per quem saluto Sanctitatem tuam, de fide eius et bono eirca Ecclesiam studio gratulamur. |
| 3 | Voluit autem ad tuam Benignitatem cum litteris meis venire, domine dilectissime ac venerabilis frater. |
| 4 | Et quoniam audivi quod de negotio illo transigere cogitas, si verum est (quod miror, si verum est), nosti quemadmodum debeas episcopali paternitate catholicae Ecclesiae providere; ut non cum quolibet id agas, si tamen, ut dixi, verum est quod audivi, sed potius cum domo catholica, cuius non solum nullam adversitatem, verum etiam fidele adiutorium habere possit Ecclesia. |