monumenta.ch > Augustinus > 6.11 > 19 XIII > 1. 2 > 31 XX > 8.12 > 4 > 3 > 21 XIII > 4 > 3 II > 8 > 3 > 27 > 3 > 2 > 3 > 17 > 7 > 32 > 2 > 4 > 3. 5 > 9.14 > 24 XV > 2 > 31 XVI > 16 VIII > 1. 2 > 3 > 12 > 3 > 2 > 31 XX > 2
Augustinus, Epistolae, 248, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 248, 2.

1 Sed inhaere, frater, illi a quo audisti, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13): coniungere Domino, ut crescat in novissimis vita tua.
2 Scio enim non deesse recreationem cordis de fratribus bonis.
3 Huc adiunge promissiones Dei fideles, magnas, certas, sempiternas, ipsiusque tolerantiae imperturbabilem ineffabilemque mercedem: et vide quam verum Domino cantes, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae iucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19).
4 Mitte fratri Firmo litteras nostras.
5 Sanctitatem tuam et familiam Dei, quae tuo ministerio gubernatur, fratres et sorores quae apud nos sunt nobiscum, in Domino resalutant. ( Et alia manu: ) Incolumes pro nobis oretis, dilectissimi et sancti fratres.
6 Ego Alypius impensissime saluto Sinceritatem tuam, omnesque tibi in Domino coniunctos; atque ut hanc tanquam meam epistolam deputes, peto: etsi enim aliam propriam mittere potuissem, tamen malui huic suscribere, ut unanimitatem nostram una etiam pagina testaretur.
Augustinus HOME