monumenta.ch > Augustinus > 25 XVI > 8.19 > 9 > 4 II > 3 > 17 XV > 73 > 5 > 2. 4 > . . . > 9.19 > 8.18 > 7 > 2 > 1. 2 > 7 > 2 > 97 > 7 > 3. 5 > 3 II > 9.18 > 4 > 4 > 3 > 49 XXXIV > 6 > 4 > 4 > 9 > 6.10 > 8 > 1 > 3 > 2 > 5 > 1 > 3 > 65 > 3 > 13 VIII > 1. 2 > 48 XXXIII > 5 > 3. 4 > 4 > 3 > 3 > 2 > 15 VIII > 73 > 12 > 2 > 5 > 8.16 > 7 > 35 > 1 > 11 > 2 > 2 > 23 XIII > 6 > 9.13 > 12.26 > 7 > 71 > 1 > 10 VIII > 1. 2 > 9.16 > 9 > 2 > 4 > 16 XIII > 8 > 8.13 > 3 > 21 XVII > 3
Augustinus, Epistolae, 246, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 246, 3.

1 Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum, et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur; redeat ad seipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino improbo non minetur.
2 Quid enim horum faciens, iuste facit, si omnes a quibus iniurias patitur, non culpa sua, sed fato impelluntur ut faciant?
3 Si autem iure proprio et patrisfamilias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deterret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum obediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odio ingratos; egone exspectabo ut contra fata disputem, cum tanta eum non verbis, sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum capillos super capita eorum frangere videatur?
4 His itaque paucis si aviditas tua contenta non est, et librum aliquem de hac re, quem diutius legat, desiderat; patienter tibi sunt exspectandae vacationes nostrae, et rogandus Deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur.
5 Ero tamen alacrior, si et saepe commemorare me litteris tuam non piguerit charitatem, et quid de hac epistola sentias rescribendo docueris.
Augustinus HOME