monumenta.ch > Augustinus > 35 > 45 > 35 > 36 > 35 > 20 > 45 > 60 > 63 > 65 > 29 > 53 > 20 > 14 > 35 > 20 > 27 > 32 > 49 > 29 > 64 > 26 > 38 > 30 > 20 > 20 > 35 > 35 > 23 > 45 > 52 > 14 > 20 > 20 > 14 > 11 > 32 > 14 > 37 > 31 > 20 > 2
Augustinus, Epistolae, 245, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 245, 2.

1 Exsecranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur, non ad placendum hominibus, sed ad serviendum daemonibus adhibetur.
2 Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in Scripturis invenire, cum generaliter Apostolus dicat, Nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 20)?
3 et iterum, Quae enim consonantia Christi ad Belial (II Cor. VI, 15)?
4 Nisi forte quia Belial nominavit, et generalem societatem daemoniorum prohibuit, licet Christianis sacrificare Neptuno, quia nihil proprie de Neptuno vetitum legimus!
5 Moneantur interim miseri, ut si obtemperare nolunt praeceptis salubrioribus, saltem sacrilegia sua non defendant, ne maiori se scelere implicent.
6 Quid autem cum eis agendum sit, si solvere inaures timent, et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent?
7 De ordinando autem qui in parte Donati baptizatus est, auctor tibi esse non possum: aliud est enim facere si cogaris, aliud consulere ut facias.
Augustinus HOME