monumenta.ch > Augustinus > 5 > 48 > 46 XXXI > 12 > 4 > 3 > 26 XX > 5 > 2 > 36 XXIV > 12 > 4 > 1 > 1 > 41 > 96 > 99 > 37 XXIV > 4 > 33 > 6 > 9 > 8 > 3 > 4 > 45 > 35 XXIV > 26 XX > 3 > 48 > 3 > 8 > 7 > 5 > 1 > 5 > 4 > 5 > 7 > 1 > 3 > 77 > 5 > 3 > 41 > 80 > 33 > 6 > 9 > 28 XVIII > 7 > 8 > 3 > 44 XXXI > 45 > 97 > 4 > 1 > 4 > 3
Augustinus, Epistolae, 243, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 243, 3.

1 Itaque et sumptus ad turrim aedificandam, et bellantium valentia decem millium adversus regem qui viginti habet, nihil est aliud quam ut renuntiet unusquisque omnibus quae sunt eius.
2 Praelocutio autem superior cum extrema conclusione concordat.
3 In eo enim quod unusquisque renuntiat omnibus quae sunt eius, etiam illud continetur, ut oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam.
4 Omnia enim haec propria eius sunt, quae plerumque implicant et impediunt ad obtinenda, non ista propria temporaliter transitura, sed in aeternum mansura communia.
5 Quo enim tibi nunc quaedam mulier mater est, hoc ipso utique non est et mihi.
6 Quapropter hoc temporale ac transitorium est: sicut transisse iam vides quod te concepit, quod gestavit utero, quod peperit, quod lacte nutrivit.
7 Quod autem soror in Christo est, et tibi est et mihi, et omnibus quibus una coelestis haereditas, et pater Deus, et frater Christus, in eadem charitatis societate promittitur.
8 Haec aeterna sunt; haec nulla temporis labe deteruntur; haec tanto firmius tenenda sperantur, quanto minus privato, sed communi potius iure obtinenda praedicantur.
Augustinus HOME