monumenta.ch > Augustinus > 17 > 1. 5 > 2 > 10 > 11 > 12.15 > 3. 4 > 9 IV > 1. 4 > 6.11 > 23 > 11 > 9 > 8.15 > 5. 8 > 22 > 1. 2 > 15 > 4. 5 > 24 > 5. 9 > 12.27 > 13 > 13 > 12.18 > 4. 4 > 30 > 18 > 37 > 6 > 79 > 4 > 44 > 12.25 > 4 > 3. 6 > 1. 3 > 36 > 28 > 43 XXXI > 8 > 40 > 6.12 > 17 > 6 > 20 > 72 > 8 > 36 > 16 > 22 > 6 > 40 > 4. 7 > 8 > 4
Augustinus, Epistolae, 242, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 242, 4.

1 Quomodo, inquis, potuit de solo Patre nasci Filius aequalis ei de quo natus est?
2 Iam hoc enarrare non possum, et cedo prophetae dicenti: Generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 8)?
3 Quod si tu de humana generatione qua per virginem natus est, accipiendum putas; ipse te discute, et interroga animam tuam, utrum si in generatione humana defecit, audeat enarrare divinam.
4 Noli ergo, inquis, dicere aequalem.
5 Cur non dicam quod dixit Apostolus?
6 Non rapinam, inquit, arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6).
7 Etsi enim aequalitatem illam non explicavit humanae menti nondum purgatae, posuit tamen in Verbo, quod in re possit inveniri purgata.
8 Demus itaque operam mundando cordi nostro, ut inde exsurgat acies qua ista videre valeamus: Beati enim, inquit, mundicordes; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 7).
9 Ita excedentes animalis hominis caliginosas imagines, ad serenitatem illam sinceritatemque veniemus, qua videre possimus quod dici non posse videmus.
Augustinus HOME