Augustinus, Epistolae, 242, 3.
| 1 | Miror parum attendi quae tam expresse Evangelista voluit intimare, ut neminem dissimulare permitteret: non enim satis fuit dicere, Omnia per ipsum facta sunt, nisi adderet, et sine ipso factum est nihil. |
| 2 | At ego quamvis tardus, et nondum detersa caligine, saucium mentis oculum gerens ad intuendam Patris et Filii incomparabilem ineffabilemque praestantiam; tamen hoc tota facilitate complector, quod nobis in Evangelio propterea praeseminatum est, non ut hinc comprehenderemus illam divinitatem, sed ut hinc admoneremur non oportere nos de temeraria comprehensione iactare. |
| 3 | Si enim omnia per ipsum facta sunt; quidquid non per ipsum factum est, non est factum. |
| 4 | Ipse autem per se factus non est: non est igitur factus. |
| 5 | Et omnia per ipsum facta esse ab Evangelista credere cogimur: ab eodem ergo cogimur eum factum esse non credere. |
| 6 | Item, si sine ipso factum est nihil, ipse ergo nihil est, quia sine se factus est. |
| 7 | Quod si opinari sacrilegum est; restat ut fateamur, non sine se factum esse, aut factum non esse. |
| 8 | Non autem sine se factum esse, non possumus dicere. |
| 9 | Si enim ipse se fecit, iam erat antequam fieret: si autem ac se faciendum alteri, a quo factus est, adiutorium praebuit; nihilominus ut se adiuvante ipse fieret, iam erat antequam fieret. |
| 10 | Relinquitur itaque ut sine se factus sit. |
| 11 | Quidquid autem sine illo factum est, nihil est. |
| 12 | Aut nihil est igitur, aut factus non est: sed non est nihil, factus igitur non est. |
| 13 | At si factus non est, et tamen Filius est, sine dubio natus est. |