Augustinus, Epistolae, 241, 1.
| 1 | Litterae tuae nec ad reddenda convicia me provocare, nec a reddendis litteris revocare potuerunt. |
| 2 | Ea quippe quae scripsisti, moverent me, si a veritate Dei non a potestate hominis dicerentur. |
| 3 | Dixisti consilium meum arborem curvam et nodosam, quae nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum. |
| 4 | Quid in me diceres, si a placito quod inter nos mane statueramus, ego recessissem, et in refacillima quae recte placuerat, curvam refragationem et nodos difficultatis posuissem? |
| 5 | Neque enim aqua coenosa ingurgitatum me iudicares, sed perfidiae, quod multo peius est, ebrietate submersum, si non talis post prandium rediissem, qualis ante prandium recessissem. |
| 6 | Sed ecce numquid non rescripsisti quod voluisti, et nullam calumniam formidasti? |
| 7 | Sic ergo potes et caetera, ut sit quod vel nos ipsi, vel alii possint considerare et iudicare. |
| 8 | Quod enim dicis triformem Dei personam me credere, si legere dignatus fuisses quod aliud aliquanto prolixius misi, et ad ea quae ibi scripta sunt respondere voluisses; hoc fortasse non diceros. |
| 9 | Sed tamen ecce et hoc ipsum quod triformem Dei personam dicam, et dictasti, et conscriptum misisti, et nullam calumniam timuisti: ecce ostendisti verum esse quod dico, non ideo te, sicut placuerat cum simul essemus, verba tua dictare noluisse, quia calumniam timebas, sed quia de veritate non confidebas. |
| 10 | Modo quia iam tibi placuit dictare an triformem Dei personam credam; respondeo me non ita credere: una quippe forma est, quia una, ut ita dicam, deitas, et ideo unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. |