Augustinus, Epistolae, 239, 1.
| 1 | Si dicis te mihi dixisse fidem tuam, et me tibi noluisse dicere fidem meam, quod te audio non tacere; recordare, obsecro, quam utrumque sit falsum. |
| 2 | Nam nec tu mihi voluisti dicere fidem tuam, et ego tibi fidem meam non dicere nolui; sed ita dicere volui ut nemo posset dicere, aut dixisse me aliquid quod non dixerim, aut non dixisse quod dixerim. |
| 3 | Diceres autem mihi fidem tuam, si hoc diceres unde dissentis a nobis; si diceres, Credo in Deum Patrem, qui Filium fecit primam creaturam ante omnes caeteras creaturas; et in ipsum Filium, nec aequalem Patri, nec similem, nec verum Deum; et in Spiritum sanctum, factum per Filium post Filium: haec enim vos audio dicere. |
| 4 | Aut si forte falsum est quod ista dicatis, hoc potius abs te volo scire. |
| 5 | Si autem verum est quod ista dicitis, volo scire quemadmodum ea de Scripturis sanctis defendatis. |
| 6 | Nunc autem dixisti credere te in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem, non ab aliquo genitum, et ex quo sunt omnia. |
| 7 | Et in Filium eius Iesum Christum, Deum natum ante saecula, per quem facta sunt omnia. |
| 8 | Et in Spiritum sanctum. |
| 9 | Haec fides non est tua, sed utriusque nostrum; quemadmodum si adiungeres quod eumdem Filium Dei Iesum Christum etiam Maria virgo peperit, quod pariter credimus, et si qua alia communiter confitemur. |
| 10 | Si voluisses ergo tuam dicere, non istam diceres quae communis est nobis, sed illam potius in qua dissentimus a vobis. |