monumenta.ch > Augustinus > 5 > 13 VIII > 48 XXXIII > 5 > 4 > 3 > 3 > 2 > 15 VIII > 73 > 12 > 2 > 5 > 7 > 35 > 1 > 2 > 2 > 23 XIII > 6 > 7 > 71 > 1 > 10 VIII > 9 > 2 > 4 > 16 XIII > 8 > 3 > 21 XVII > 3 > 65 > 7 > 4 > 4 II > 4 > 2 > 12 > 2 > 3 > 8 > 41 XXXI > 3 II > 35 > 3 > 3 > 3 > 76 > 7
Augustinus, Epistolae, 237, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 237, 7.

1 Hoc de superioribus eiusdem hymni verbis dici potest, ubi ait: Salvare volo, et salvari volo.
2 Si enim, sicut ipsi exponunt, hoc ista verba significant, quod salvamur a Domino per Baptismum, et salvamus, id est custodimus in nobis Spiritum datum nobis per Baptismum; nonne istum sensum Scriptura canonica clamat, ubi legimus, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5)?
3 et ubi nobis dicitur, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19)?
4 Quomodo ergo iste hymnus in canone ideo non est, ne carnalibus innotescat, cum id quod in illo obscurum est, in canone luceat; nisi quia sub hac qualicumque expositione, quam quibuslibet aliis obtendunt, illud quod hic ipsi sapiunt, occultare conantur?
5 qui tamen usque adeo caeci sunt, ut etiam quaedam verba de ipso canone adhibeant ad exponendum hymnum, quem propterea dicunt in canone non esse, ne sacramentum regis carnalibus proderetur.
6 Quid ergo faciunt in canone clarius posita, per quae in isto hymno aperiantur obscura?
Augustinus HOME