monumenta.ch > Augustinus > 19 > 9 > 53 > 90 > 6 > 6 > 12.23 > 92 > 6 > 1 > 37 > 4. 7 > 5.10 > 10 > 12.17 > 83 > 5 > 6 > 9.10 > 3 II > 79 > 4 > 44 > 1 > 74 > 4 > 8.13 > 27 XXI > 24 > 4 II > 3 > 1 > 5 > 60 > 36 > 8.14 > 43 XXXI > 3 > 3 > 40 > 6 > 5 > 5 > 72 > 8 > 3 II > 1 > 4 > 52 > 9.12 > 87 > 92 > 5 > 37 > 12 > 9 > 82 > 6 > 7 > 86 > 29 > 8 > 83 > 3 > 68 > 1 > 5 > 44 > 3 > 4 > 21 XVI > 9.13 > 15 XIII > 8 > 1 > 6 > 36 > 4 > 12.21 > 15 VIII > 4 > 4. 7 > 1 > 2 > 5. 8 > 16 > 46 XXXI > 1 > 40 > 22 > 1 > 89 > 1 > 8.12 > 72 > 7 > 3 > 4 > 52 > 87 > 84 > 12 > 82 > 4 > 6
Augustinus, Epistolae, 237, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 237, 6.

1 Nam utique si hoc illis verbis significatur, quod nos solvit Dominus a conversatione saeculi, et ut non iterum ligemur in eo; non diceretur, Solvere volo, et solvi volo, sed, Solvere volo, et eos quos solvero, ligari nolo.
2 Aut si membra sua, id est, fideles suos in se transfigurat, quemadmodum ait, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35); diceret potius, Solvi volo, et ligari nolo.
3 Aut si propterea ipse solvit, et ipse solvitur, quia solvit caput, membra solvuntur, quae persequebatur cui clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)?
4 hoc quidem verborum istorum expositor iste non dixit; sed etiamsi dixisset, id ei responderemus quod paulo ante respondimus: quoniam haec in Scripturis canonicis legimus, ibi intelligimus, inde firmamus, inde quotidie praedicamus.
5 Quid est igitur quod iste hymnus dicitur carnalibus fuisse subtractus, ut non poneretur in canone, cum quod in illo opertum est, in canone apertum sit?
6 An usque adeo desipiunt, imo insaniunt, ut audeant dicere sacramentum regis in hoc hymno absconditum esse spiritualibus, in canone autem manifestum esse carnalibus?
Augustinus HOME