monumenta.ch > Augustinus > 11 > 2 > 7 > 24 XV > 4 > 5 > 24 XIV > 7 > 19 > 31 XX > 32 > 2 > 19 VIII > 31 > 5 > 3 > 2 > 18 > 4 > 3 > 21 XIII > 4 > 3 II > 8 > 3 > 27 > 3 > 2 > 3 > 17 > 7 > 32 > 2 > 4 > 2 > 31 XVI > 16 VIII > 3 > 12 > 3
Augustinus, Epistolae, 236, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 236, 3.

1 Has cum illis intolerabiles blasphemias, subdiaconus iste quasi catholicus, non solum credebat, sed quibus viribus poterat, edocebat.
2 Nam docens patefactus est, cum se quasi discentibus credidit.
3 Rogavit me quidem, posteaquam se Manichaeorum auditorem esse confessus est, ut eum in viam veritatis doctrinae catholicae revocarem: sed, fateor, eius fictionem sub clerici specie vehementer exhorrui, eumque coercitum pellendum de civitate curavi.
4 Nec mihi hoc satis fuit, nisi et tuae Sanctitati cum meis litteris intimarem, ut a clericorum gradu congrue ecclesiastica severitate deiectus, cavendus omnibus innotescat.
5 Petenti autem poenitentiae locum, tunc credatur, si et alios quos illic novit esse, manifestaverit vobis, non solum in Malliana, sed in ipsa tota omnino provincia.
Augustinus HOME