monumenta.ch > Augustinus > 3 II > 26 > 4 II > 25 > 21 XI > 16 VIII > 32 > 17 > 27 > 18 > 31 > 19 > 2. 7 > 24 XIV > 2 > 45 XXXI > 11 > 53 XXXIV > 42 XXX > 20 XIII > 7.12 > 21 > 29 XXIII > 76 > 15 > 17 VIII > 52 XXXIV > 2 > 2. 3 > 71 > 2 > 2. 8 > 2. 3 > 35 > 4.10 > 41 XXXI > 2 > 65 > 21 XVII > 16 XIII > 2 > 9.16 > 10 VIII > 23 XIII > 2 > 2 > 73 > 15 VIII > 48 XXXIII > 13 VIII > 2
Augustinus, Epistolae, 234, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 234, 2.

1 Verum qua via effici possit, magis est ut tu non nescias, et mihi non insinuato extrinsecus aliquo dissertes, quam ut a me, domine percolende, scias.
2 Quia tunc, fateor, huius boni in sedem profecturus sufficiens, ut mea expetunt sacerdotia, minime necdum, et si tamen potuero, viaticum colligo.
3 Verum quid traditum sancte atque antiquitus teneam atque custodiam, ut potuero paucis edicam.
4 Via est in Deum melior, qua vir bonus, piis, puris, iustis, castis, veris dictis factisque, sine ulla temporum mutatorum captata iactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, eius unius, et universi, et incomprehensibilis, et ineffabilis, infatigabilisque Creatoris impletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum vel cum Deo, aut a Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat.
5 Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant.
Augustinus HOME