monumenta.ch > Augustinus > 13 > 15 > 2 > 7. 8 > 6 > 14 VIII > 2 > 23 XVIII > 49 XXXIII > 8 > 9 > 24 XVI > 27 XXI > 5. 7 > 5. 9 > 4 > 38 XXV > 9 > 2 > 7 IV > 1 > 11 > 4 > 4 > 13 > 3. 6 > 22 XVIII > 4. 9 > 1. 3 > 1 > 4 > 8. 9 > 21 > 62 XXXVII > 88 > 11 > 8.15 > 5. 8 > 6 > 4. 6 > 6 > 36 XXVII > 8.11 > 75 > 4 > 8
Augustinus, Epistolae, 226, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 226, 8.

1 Parvulorum autem causam ad exemplum maiorum non patiuntur afferri: quam et tuam Sanctitatem dicunt eatenus attigisse, ut incertum esse volueris, ac potius de eorum poenis malueris dubitari.
2 Quod in libro tertio de Libero Arbitrio ita positum meministi (lib. 3, c. 23), ut hanc eis occasionem potuerit exhibere.
3 Hoc etiam de aliorum libris quorum est in Ecclesia auctoritas, faciunt quod perspicit Sanctitas tua non parum posse iuvare contradictores, nisi maiora, aut certe vel paria proferantur a nobis: non enim ignorat prudentissima pietas tua quanto plures sint in Ecclesia, qui auctoritate nominum in sententia teneantur, aut a sententia transferantur.
4 Ad summam, fatigatis omnibus nobis, ad id prosecutio eorum, vel potius querela convertitur, consentientibus etiam his qui hanc definitionem improbare non audent, ut dicant: Quid opus fuit huiuscemodi disputationis incerto tot minus intelligentium corda turbari?
5 Neque enim minus utiliter sine hac definitione, aiunt, tot annis a tot tractatoribus, tot praecedentibus libris et tuis et aliorum, cum contra alios, tum maxime contra Pelagianos, catholicam fidem fuisse defensam.
Augustinus HOME