monumenta.ch > Augustinus > 62 > 5 > 1 > 9 > 1 > 75 > 7 > 7 > 23 > . 2 > 27 > 57 > 4 > 12 > 70 > 61 XXXVII > 8.11 > 1 > 13 > 17 > 1 > 66 > 31 > 1 > 94 > 6.10 > 1 > 1 > 42 > 25 > 4 > 13 > 1 > 14 > 56 > 3 > 50 > 3 > 5 > 57 XXXV > 58 > 26 > 62 > 39 > 3 > 7 > 54 > 3 > 19 > 2 > 8.12 > 8 > 12 > 70 > 3 > 3 > 6 > 13 > 3. 5 > 14 > 31 > 8.13 > 4
Augustinus, Epistolae, 226, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 226, 4.

1 Caeterum praescientiam, et praedestinationem, vel propositum, ad id valere contendunt, ut eos praescierit, vel praedestinaverit, vel proposuerit eligere qui fuerant credituri: nec de hac fide posse dici, « Quid habes quod non accepisti » (I Cor. IV, 7)?
2 cum in eadem natura remanserit, licet vitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit.
3 Quod autem dicit Sanctitas tua, neminem perseverare, nisi perseverandi virtute percepta; hactenus accipiunt, ut quibus datur, inerti licet, praecedenti tamen proprio arbitrio tribuatur: quod ad hoc tantum liberum asserunt, ut velit vel nolit admittere medicinam.
4 Caeterum et ipsi abominari se et damnare testantur, si quis quidquam virium in aliquo remansisse, quo ad sanitatem progredi possit, existimet.
5 Nolunt autem ita hanc perseverantiam praedicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit.
6 Nec ad incertum voluntatis Dei deduci se volunt, ubi eis quantum putant ad obtinendum vel admittendum, evidens est qualecumque initium voluntatis.
7 Illud etiam testimonium quod posuisti, « Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius » (Sap. IV, 11); tanquam non canonicum definiunt omittendum.
8 Unde illam praescientiam sic accipiunt, ut propter fidem futuram intelligendi sint praesciti: nec cuiquam talem dari perseverantiam, a qua non permittatur praevaricari; sed a qua possit sua voluntate deficere et infirmari.
Augustinus HOME