monumenta.ch > Augustinus > 17 XV > 3. 5 > 4 > 3. 4 > 4 > 8 > 77 > 5 > 4 > 3 > 1. 2 > 4 > 1 > 4 > 97 > 7.10 > 45 > 44 XXXI > 2. 4 > 3 > 8 > 3. 5 > 28 XVIII > 9 > 6 > 7 > 6.12 > 33 > 5. 7 > 41 > 3 > 5 > 77 > 3 > 6.11 > 1 > 80 > 6.13 > 2. 4 > 12.24 > 5 > 4 > 5 > 1 > 5 > 2. 5 > 7 > 8 > 6.12 > 3 > 48 > 7.12 > 6.10 > 3 > 26 XX > 7 > 35 XXIV > 45 > 3. 5 > 4. 7 > 4 > 3 > 7.10 > 9 > 9.17 > 1. 2 > 8 > 6 > 33 > 4 > 37 XXIV > 99 > 2. 5 > 96 > 41 > 7.10 > 1 > 1 > 4 > 36 XXIV > 2 > 5 > 26 XX > 12
Augustinus, Epistolae, 220, 11. <<<    

Augustinus, Epistolae, 220, 12.

1 Si enim coniugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in sanctitate continentiae viveres: adderem, quod tunc fieri prohibuimus, ut iam te, quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis rebus bellicis abstraheres, et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas; ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritualia nequitiae (Eph. VI, 12), id est diabolum et angelos eius.
2 Hos enim hostes sancti vincunt, quos videre non possunt; et tamen quos non vident, vincunt, ista vincendo quae sentiunt.
3 Sed ut te ad istam vitam non exhorter, coniux impedimento est, sine cuius consensione continenter tibi non licet vivere; quia etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen, nihil eorum sciens, innocenter et simpliciter nupsit.
4 Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes Deo quod te debere cognoscis.
5 Sed si cum illa agere non potes, serva saltem pudicitiam coniugalem, et roga Deum, qui te de necessitatibus eruet, ut quod non potes modo, possis aliquando.
6 Verumtamen ut Deum diligas, non diligas mundum; ut in ipsis bellis, si adhuc in eis te versari opus est, fidem teneas, pacem quaeras; ut ex mundi bonis facias bona opera, et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit coniux, aut impedire non debet.
7 Haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem charitas iussit, qua te secundum Deum, non secundum hoc saeculum diligo: quia et cogitans quod scriptum est, Corripe sapientem, et amabit te; corripe stultum, et adiiciet odisse te (Prov. IX, 8); non te utique stultum, sed sapientem debui cogitare.
Augustinus HOME