monumenta.ch > Augustinus > 17 XV > 3. 5 > 4 > 3. 4 > 4 > 8 > 77 > 5 > 4 > 3 > 1. 2 > 4 > 1 > 4 > 97 > 7.10 > 45 > 44 XXXI > 2. 4 > 3 > 8 > 3. 5 > 28 XVIII > 9 > 6 > 7 > 6.12 > 33 > 5. 7 > 41 > 3 > 5 > 77 > 3 > 6.11 > 1 > 80 > 6.13 > 2. 4 > 12.24 > 5 > 4 > 5 > 1 > 5 > 2. 5 > 7 > 8 > 6.12 > 3 > 48 > 7.12 > 6.10 > 3 > 26 XX > 7 > 35 XXIV > 45 > 3. 5 > 4. 7 > 4
Augustinus, Epistolae, 220, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 220, 4.

1 Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti, uxoremque duxisti: sed navigasse obedientiae fuit, quam secundum Apostolum debebas sublimioribus potestatibus (Rom. XIII, 1); uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses.
2 Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstupui: dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta; et tamen haeresis eorum qui verum Filium Dei negant, tantum praevaluit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur.
3 Iamvero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae Deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus lacrymarum?
4 Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse, sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines, et forsitan mentiuntur.
Augustinus HOME