monumenta.ch > Augustinus > 25 XVI > 8.19 > 9 > 4 II > 3 > 17 XV > 73 > 5 > 2. 4 > . . . > 9.19 > 8.18 > 7 > 2 > 1. 2 > 7 > 2 > 97 > 7 > 3. 5 > 3 II > 9.18 > 4 > 4 > 3 > 49 XXXIV > 6 > 4 > 4 > 9 > 6.10 > 8 > 1 > 3 > 2 > 5 > 1 > 3
Augustinus, Epistolae, 219, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 219, 3.

1 Proinde sicut per suam poenitentiam susceptus est a nobis, sic per suam epistolam suscipiatur a vobis: cui quidem epistolae nostra etiam manu subscribendum putavimus, ipsius esse testantes.
2 Hanc eius correctionem dilectionem vestram minime dubitamus et gratanter accipere, et eis notam facere quibus eius error scandalum fuit.
3 Quia et illi qui cum eo venerunt ad nos, cum illo correcti atque sanati sunt, sicut eorum subscriptionibus, quae coram nobis factae sunt, tenetur expressum.
4 Superest ut de fraterna salute laetati, rescriptis Beatitudinis vestrae nos vicissim laetificare dignemini.
5 Optamus vos, dilectissimi et honorabiles fratres, in Domino bene valere memores nostri.
Augustinus HOME