monumenta.ch > Augustinus > 19 > 9 > 53 > 90 > 6 > 6 > 12.23 > 92 > 6 > 1 > 37 > 4. 7 > 5.10 > 10 > 12.17 > 83 > 5 > 6 > 9.10 > 3 II > 79 > 4 > 44 > 1 > 74 > 4 > 8.13 > 27 XXI > 24 > 4 II > 3 > 1 > 5 > 60 > 36 > 8.14 > 43 XXXI > 3 > 3 > 40 > 6 > 5 > 5 > 72 > 8 > 3 II > 1 > 4 > 52 > 9.12 > 87 > 92 > 5 > 37 > 12 > 9 > 82 > 6 > 7 > 86 > 29 > 8 > 83 > 3 > 68 > 1 > 5 > 44 > 3
Augustinus, Epistolae, 218, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 218, 3.

1 Vigila ergo et ora, ne intres in tentationem (Marc. XIV, 38).
2 Ipsa quippe oratio admonet te quod indigeas adiutorio Domini tui, ne spem bene vivendi in te ponas.
3 Oras enim non iam ut accipias divitias et honores praesentis saeculi, aut aliquid vanitatis humanae, sed ne intres in tentationem: quod utique si homo sibi praestare posset volendo, non posceretur orando.
4 Quapropter, ut non intremus in tentationem, si voluntas sufficeret, non oraremus; quae tamen si deesset, nec orare possemus.
5 Adsit ergo ut velimus, oremus autem ut valeamus quod voluerimus, cum ipso donante recte sapuerimus.
6 Quod bonum quoniam iam coepisti, est unde gratias agas Quid enim habes quod non accepisti?
7 Si autem accepisti, cave ne glorieris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7), hoc est, quasi ex te ipso habere potueris.
8 Sciens autem unde acceperis, ab illo pete ut perficiatur, a quo datum est ut inciperetur.
9 Cum timore itaque et tremore tuam salutem operare.
10 Deus est enim qui operatur in te et velle, et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13): quoniam praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX), atque ab ipso gressus hominis diriguntur, et viam eius volet (Psal. XXXVI, 23).
11 Haec cogitatio sancta servabit te, ut sapientia tua pietas sit; id est, ut ex Deo sis bonus, et Christi gratiae non ingratus.
Augustinus HOME