Augustinus, Epistolae, 218, 1.
| 1 | Conversatio tua fortior atque fructuosior ad Dominum Deum nostrum, magnum nobis attulit gaudium. |
| 2 | Elegisti enim a iuventute doctrinam, ut invenias usque ad canos sapientiam (Eccli. VI, 18). |
| 3 | Cani sunt ergo sensus hominis, et senectutis aetas vita immaculata (Sap. IV, 9). |
| 4 | Quam donet tibi Dominus petenti, quaerenti atque pulsanti, qui novit bona data dare filiis suis (Matth. VII, 11). |
| 5 | Quamvis enim abundent tibi exhortatores et exhortationes ad viam salutis et gloriae sempiternae, maxime ipsa gratia Christi, quae tibi tam salubriter in corde tuo locuta est; tamen etiam nos pro dilectionis officio, quam tibi debemus, afferimus aliquid exhortationis in hac resalutatione nostra, qua te non pigrum vel dormientem excitemus, sed provocemus incitemusque currentem. |