monumenta.ch > Augustinus > 22 > 31 > 18 > 15 > 2. 8 > 21 > . 1 > 31 XVI > 15 > 17 > 27 > 19 > 23 XIII > 14 > 32 > 22 > 31 > 13 > 38 > 18 > 27 > 2. 3 > 24 > 15 > 7.12 > 33 > 29 > 28 > 39 > 25 > 30 > 19 > 27 > 17 > 26 > 21 > 12.22 > 18 > 19 > 16 > 18 > 11 > 26 > 18 > 24 > 15 > 29 > 15 > 19 > 17 > 6 > 17 > 14 > 11 > 18
>>> Augustinus, Epistolae, 217, 6, 19.

Augustinus, Epistolae, 217, 6, 18.

1 Ut enim eadem duodecim brevi expositione percurram: quomodo voluntatis humanae meritum sequitur gratia; cum detur et parvulis, qui hoc nondum possunt velle seu nolle?
2 Quomodo gratiam vel in maioribus dicuntur praecedere merita voluntatis; si gratia, ut vera sit gratia, non secundum merita nostra datur?
3 Quam sententiam catholicam Pelagius ipse sic timuit, ut eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, sine dubitatione damnaret, ne a catholicis iudicibus damnaretur.
4 Quomodo dicitur gratia Dei in natura esse liberi arbitrii vel in lege atque doctrina; cum et istam sententiam Pelagius ipse damnaverit, procul dubio confitens gratiam Dei ad singulos actus dari, eis utique qui iam libero arbitrio utuntur?
Augustinus HOME