monumenta.ch > Augustinus > 19 > 9 > 53 > 90 > 6 > 6 > 12.23 > 92 > 6 > 1 > 37 > 4. 7 > 5.10 > 10 > 12.17 > 83 > 5 > 6 > 9.10 > 3 II > 79 > 4 > 44 > 1 > 74 > 4 > 8.13 > 27 XXI > 24 > 4 II > 3
Augustinus, Epistolae, 215, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 215, 3.

1 Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cypriani de Oratione Dominica, et ostendimus quemadmodum docuerit omnia quae ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro qui in coelis est, esse poscenda, ne de libero praesumentes arbitrio, a divina gratia decidamus.
2 Ubi etiam demonstravimus quomodo admonuerit idem gloriosissimus martyr, etiam pro inimicis nostris, qui nondum in Christum crediderunt, nos ut credant orare debere: quod utique inaniter fieret, nisi Ecclesia crederet etiam malas atque infideles hominum voluntates, per Dei gratiam in bonum posse converti.
3 Sed hunc librum sancti Cypriani, quia dixerunt etiam illic apud vos esse, non misimus.
4 Meam quoque epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum datam, quam secum ad nos attulerunt, legimus cum eis; et ostendimus adversus eos esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, hoc est adversus eosdem Pelagianos.
Augustinus HOME