monumenta.ch > Augustinus > 221 > 11 > 266 > 219 > 15 > 268 > 217 > 190 > 267 > 14 IX > 208 > 272 > 284 > 131 > 358 > 260 > 190 > 208 > 158 > 291 > 10 > 175 > 185 > 273 > 172 > 368 > 140 > 11 > 220 > 292 > 381 > 159 > 15 > 220 > 247 > 269 > 248 > 275 > 146 > 19 > 14 IX > 14 > 241 > 288 > 206 > 113 > 153 > 30 XII > 206 > 326 > 115 > 319 > 18 > 174 > 238 > 396 > 274 > 268 > 344 > 267 > 113 > 259 > 312 > 272 > 251 > 227 > 17 > 260 > 258 > 304 > 161 > 227 > 13
Augustinus, Epistolae, 211, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 211, 13.

1 Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus.
2 Lavacrum etiam corporum, ususque balnearum non sit assiduus, sed eo quo solet intervallo temporis tribuatur, hoc est, semel in mense.
3 Cuius autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur: fiat sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, iubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute.
4 Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur: aliquando enim etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat.
5 Denique si latens est dolor in corpore famulae Dei, dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur: sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur.
6 Nec eant ad balneas, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam tres.
7 Nec illa quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus praeposita iusserit, ire debebit.
8 Aegrotantium cura sive post aegritudinem reficiendarum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit; sive autem quae cellario, sive quae vestibus, sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis.
9 Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petiverint non accipiant.
10 Vestimenta vero et calceamenta quando fuerint indigenti necessaria, dare non differant sub quarum custodia sunt quae poscuntur.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.31v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik