Augustinus, Epistolae, 211, 3.
| 1 | Haec in vobis bona, haec Dei dona considerans, inter multas tempestates quibus ex aliis malis quatitur cor meum, solet utcumque requiescere. |
| 2 | Currebatis bene; quis vos fascinavit? |
| 3 | Suasio illa non est ex Deo qui vocavit vos (Galat. V, 7). |
| 4 | Modicum fermenti (I Cor. V, 6): nolo dicere quod sequitur; hoc enim magis cupio, et oro, et hortor, ut ipsum fermentum convertatur in melius, ne tota massa, sicut pene iam fecerat, convertatur in peius. |
| 5 | Si ergo repullulastis sanum sapere, orate ne intretis in tentationem, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes. |
| 6 | Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas metamus istas ex vobis. |
| 7 | Si autem adhuc vestra tumultuatur infirmitas, orate ut eruamini de tentatione. |
| 8 | Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant vos, nisi correxerint se, portabunt iudicium, quaecumque illae fuerint. |