monumenta.ch > Augustinus > 19 > 9 > 53 > 90 > 6 > 6 > 12.23 > 92 > 6 > 1 > 37 > 4. 7 > 5.10 > 10 > 12.17 > 83 > 5 > 6 > 9.10 > 3 II > 79 > 4 > 44 > 1 > 74 > 4 > 8.13 > 27 XXI > 24 > 4 II > 3 > 1 > 5 > 60 > 36 > 8.14 > 43 XXXI > 3 > 3 > 40 > 6 > 5 > 5 > 72 > 8 > 3 II > 1 > 4 > 52 > 9.12 > 87 > 92 > 5 > 37 > 12 > 9
Augustinus, Epistolae, 209, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 209, 9.

1 Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissimus Papa Bonifacius in epistola sua posuit, de Antonio loquens episcopo, et ait, Si ordinem rerum nobis fideliter indicavit; accipe nunc ordinem rerum quem ille in suo libello reticuit, ac deinde quae post eius sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras gesta sunt; et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cuius inquietudine desiderant liberari.
2 Iudicia quippe illis, et publicas potestates, et militares impetus tanquam exsecuturos apostolicae Sedis sententiam, sive ipse, sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici, a catholicorum imperatorum legibus formidabant.
3 Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui christianorum praepositos populorum monuit ne violenter dominentur in fratres (I Petr. V, 3).
4 Ego Fussalenses catholicos filios in Christo meos, et Antonium episcopum filium in Christo meum, benignitati charitatis Sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo.
5 Neque Fussalensibus succenseo, quia iustam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, inflixi: neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo charitatem, tanto magis pravae eius cupiditati obsisto.
6 Utrique misericordiam mereantur tuam; illi ne mala patiantur, iste ne faciat: illi, ne oderint Catholicam, si a catholicis episcopis, maximeque ab ipsa Sede apostolica, contra catholicum non eis subvenitur episcopum; iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos.
Augustinus HOME