Augustinus, Epistolae, 209, 1.
| 1 | Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa Sede Dominus Deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit. |
| 2 | Deinde insinuo Sanctitati tuae, quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando subvenias. |
| 3 | In magna quippe tribulatione positus, haec ad tuam Beatitudinem scripta direxi: quoniam volens prodesse quibusdam in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem improvidus et incautus ingessi. |