Augustinus, Epistolae, 208, 3.
| 1 | Sicut autem sunt pastores boni et mali, sic etiam in ipsis gregibus sunt et boni et mali. |
| 2 | Boni, ovium nomine significantur; mali vero, hoedi appellantur: sed commixti pariter pascunt, donec veniat princeps pastorum, qui dictus est unus Pastor (Ioan. X, 16); et quemadmodum ipse promisit, separet sicut pastor oves ab hoedis (Matth. XXV, 32). |
| 3 | Nobis enim imperavit congregationem, sibi autem servavit separationem: quia ille debet separare, qui nescit errare. |
| 4 | Nam qui separare ante tempus, quod sibi Dominus servavit, superbi servi facile ausi sunt; ipsi potius ab unitate catholica separati sunt: nam schismate immundi, mundum gregem unde habere potuerunt? |