monumenta.ch > Augustinus > 13 VIII > 3 > 7.14 > 4 > 19 XV > 20 XVII > 2 > 25 XVI > 10 > 2 > 2. 4 > 2 II > 4 > . . . > 2. 3 > 3 > 19 XIII > 13 VIII > 20 > 2 > 2 II > 2. 2 > 2 > 1 > 2 > 2 II > 16 > 5.10 > 2 > 11 VI > 7 > 26 XVI > 22 XVII > 2 > 13 VIII > 17 XI > 20 VIII > 6 > 2
Augustinus, Epistolae, 208, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 208, 2.

1 Unde te admoneo ne gravius perturberis his scandalis, quae ideo ventura praedicta sunt, ut quando venirent reminisceremur esse praedicta, et non eis valde commoveremur.
2 Nam haec ipse Dominus in Evangelio ita praedixit: Vae mundo ab scandalis!
3 oportet venire scandala: vae autem homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7)!
4 Qui sunt ipsi homines, nisi de quibus dicit Apostolus: Sua quaerentes, non quae Iesu Christi (Philipp. II, 21).
5 Alii sunt ergo qui propterea tenent pastorales cathedras, ut Christi gregibus consulant; alii vero qui propterea in eis sedent, ut suis honoribus temporalibus et commodis saecularibus gaudeant.
6 Ista duo genera pastorum, aliis morientibus, aliis nascentibus, in ipsa Catholica necesse est usque ad finem saeculi et usque ad Domini iudicium perseverent.
7 Si enim temporibus Apostolorum fuerunt tales, inter quos falsos fratres Apostolus gemeret, et diceret.
8 Periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26); nec eos per superbiam separaret, sed per tolerantiam sustineret; quanto magis temporibus nostris necesse est ut sint, cum de tempore huius saeculi, quod propinquat ad finem, apertissime Dominus dicat: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum?
9 Sed quod sequitur, nos debet consolari et exhortari: Qui perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13).
Augustinus HOME