monumenta.ch > Augustinus > 17 > 1. 5 > 2 > 10 > 11 > 12.15 > 3. 4 > 9 IV > 1. 4 > 6.11 > 23 > 11 > 9 > 8.15 > 5. 8 > 22 > 1. 2 > 15 > 4. 5 > 24 > 5. 9 > 12.27 > 13 > 13 > 12.18 > 4. 4 > 30 > 18 > 37 > 6 > 79 > 4
Augustinus, Epistolae, 204, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 204, 4.

1 Sed quod eius responsioni me respondere voluisti, credo te arbitratum etiam hoc Thamugadensibus debere praestari, ut fallax doctrina ipsius a quo seducebantur, aliquanto diligentius refellatur: verum nos et occupatissimi sumus, et iam in aliis plurimis opusculis nostris huiusmodi vaniloquia refutavimus.
2 Iam enim nescio quoties disputando et scribendo monstravimus non eos posse habere martyrum mortem, quia christianorum non habent vitam; cum martyrem non faciat poena, sed causa.
3 Docuimus etiam liberum arbitrium sic homini datum, ut tamen et divinis legibus et humanis rectissime gravium supplicia constituta sint peccatorum; et pertinere ad religiosos reges terrae, non solum adulteria vel homicidia vel huiusmodi alia flagitia seu facinora, verum etiam sacrilegia severitate congrua cohibere: multumque illos falli qui putant a nobis tales istos suscipi, quales sunt, quia non eos rebaptizamus.
4 Quomodo enim tales suscipiuntur quales sunt, cum sint haeretici, et ad nos transeundo fiant catholici?
5 Neque enim propterea corda depravata non licet corrigi, quia Sacramenta semel data non licet iterari.
Augustinus HOME