monumenta.ch > Augustinus > 3 > 3 > 21 XI > 7 > 25 > 4 II > 2. 4 > 3 > 26 > 13 > 3 > 2 > 3 II > 18 XV > 26 XVII > 14 VI > 5 > . . . > 26 XX > 2 > 2 > 1 > 2 > 23 > 2 > 18 XV > 13 VIII > 3 > . . . > 3 > 7.14 > 4 > 19 XV > 20 XVII > 2
Augustinus, Epistolae, 204, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 204, 2.

1 Sed quid faciamus, videntes quod multi, adiuvante Domino, per occasionem vestram viam pacis inveniant?
2 numquid prohibere vos possumus vel debemus ab hac unitatis instantia, dum metuimus ne quidam durissimi, et in seipsos crudelissimi, non nostra, sed propria voluntate se perdant?
3 Optaremus quidem ut omnes qui contra Christum portant signum Christi, et contra Evangelium de ipso Evangelio, quod non intelligunt, gloriantur, a sua perversitate discederent, et nobiscum in eius unitate gauderent.
4 Sed quomam Deus occulta satis dispositione, sed tamen iusta, nonnullos eorum poenis praedestinavit extremis; procul dubio melius, incomparabili numerositate plurimis ab illa pestifera divisione et dispersione redintegratis atque collectis, quidam suis ignibus pereunt, quam pariter universi sempiternis ignibus gehennarum merito sacrilegae dissensionis ardebunt.
5 Sic enim pereuntes istos dolet Ecclesia, quemadmodum rebellem filium sanctus David, de cuius salute servanda sollicita dilectione mandaverat.
6 Nam eum merito nefandae impietatis exstinctum, etiam cum testimonio lacrymosae vocis ingemuit: verumtamen superbo et maligno discedente in locum suum, populus Dei, qui fuerat illius tyrannide divisus, agnovit regem suum; et de amisso filio moerorem patris, perfectio consolata est unitatis (II Reg. XVIII, XIX).
Augustinus HOME