Augustinus, Epistolae, 202a, 2, 6.
1 | At si forte quod per nos innotescere nolumus, etiam invitis nobis, eis, quibus nolumus innotuerit; quid restabit, nisi aequo animo habere Domini voluntatem? |
2 | Neque enim hoc scribere ad quemquam deberem, quod semper latere voluissem. |
3 | Nam si, quod absit, aliquo vel casu, vel necessitate nunquam ille rescripserit; procul dubio nostra consultatio, quam ad eum misimus, quandoque manifestabitur. |
4 | Nec inutilis legentibus erit: quia etsi non illa invenient quae requirunt, invenient certe quemadmodum sint inquirenda nec temere affirmanda quae nesciunt; et secundum ea quae ibi legerint, consulere etiam ipsi quos poterint, studiosa charitate, non discordiosa contentione curabunt; donec aut id quod volunt reperiant, aut ipsa inquisitione aciem mentis exerceant, ut ulterius inquirendum non esse cognoscant. |
5 | Nunc tamen quamdiu iam consulti amici nondum est desperanda responsio, edendam non esse consultationem nostram, quantum quidem in nobis est, puto quod persuaserim dilectioni tuae: quanquam et ipse non eam solam poposceris, sed adiunctam etiam eius quem consului, responsionem tibi desideraveris mitti; quod utique facerem, si haberem. |
6 | Si autem, ut verbis tuae Sanctitatis utar, quae in tua epistola posuisti, sapientiae meae lucidam demonstrationem, quam mihi pro merito, ut scribis, vitae meae auctor lucis attribuit, non ipsam dicis consultationem et inquisitionem meam, sed mihi iam eius rei quam quaesivi, provenisse inventionem putas, et ipsam potius poscis, ut mittam; facerem, si ita esset ut putas. |
7 | Ego enim adhuc, fateor, non inveni, quemadmodum anima et peccatum ex Adam trahat (unde dubitare fas non est), et ipsa ex Adam non trahatur; quod mihi diligentius inquirendum, quam inconsultius asserendum est. |