monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 202a, 2, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 202a, 2, 5.

1 Si autem scriptum meum, ubi res obscurissima tantummodo legitur inquisita, sine illius rescripto, ubi forsitan apparebit inventum, emanarit, latius pergat, perveniat etiam ad illos, qui comparantes, ut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12), non intelligunt quo animo a nobis fiat, quod ipsi eo animo facere nesciunt; et voluntatem meam erga honorandum pro suis ingentibus meritis dilectissimum amicum, non sicut eam vident, quando nec vident, sed sicut eis libitum est, et sicut odio suo dictante suspicantur, exponent: quod profecto, quantum in nobis est, cavere debemus.
Augustinus HOME