monumenta.ch > Augustinus > 14 > 7 > 1 I > 5 III > 3 > 3 > 3 > 4 III > 8 > 3 > 8 > 7 V > 7 > 25 > 12 > 7 > 4 > 5 III > 12 > 1 I > 25 > 12 > 6 IV > 5 > 12 > 4 > 1 > 20 > 1 > 3 > 3 > 12 > 20 > 31 > 7 > 12 > 1 I > 1 > 5 III > 20 > 12 > 9 V > 4 > 9 > 9 > 6 > 4 > 6 > 7 > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 202a, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 202a, 1, 1.

1 Per religiosum presbyterum Saturninum tuae Venerationis litteras sumpsi, hoc a me magno studio, quod nondum habeo, flagitantis.
2 Sed cur hoc feceris causam mihi aperuisti, quod scilicet credas de hac re mihi consulenti iam fuisse responsum.
3 Utinam ita esset!
4 absit ut te, cuius exspectationem avidissimam noverim, huius muneris communicatione fraudarem.
5 Sed si quid credis, frater charissime, quinque ferme anni ecce evoluti sunt, ex quo in Orientem misi librum non praesumptionis sed consultationis meae; et adhuc rescripta non merui, quibus mihi enodaretur haec quaestio in qua me cupis ad te certam ferre sententiam.
6 Utrumque ergo misissem, si utrumque haberem.
Augustinus HOME